Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

24 ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut ut arte N arte ut V in ipsa insit, insit ut sit N1 ut insit N2 non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliquaaliqua Brem. alia (est alia etiam N) cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant katorqw/mata, omnes numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in ceteris artibus non fit.
25 Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant,accidunt BE infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit.contigit A tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter praeter nisi BE honesta et turpia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi