Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

118 Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere,mererere cod. Paris. Madvigii merere cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendosfugiendos RNV figiendos A fingendo BE tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.
119 eliceremElicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem a poster. man. in marg. add. in N) ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.
119 Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.
119 Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.
119 Recte, inquit, intellegis.
119 Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.
119 Eiuro,Eiuro Gz. Iuro (Itiro R) inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius,levius BENV levius an le- nius incert. in R hic Stoicorum more nos vexat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi