Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

117 Idne consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,fuisse populi A quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vinclavincula BEV concordiae. nec enim, cum tua causatua causa NV tuā causā AR tuam causam BE cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.sua causa commodaverit (comod. N) NV suā causā co. AR suam commodaverit causam BE maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestashonestas marg. ed. Cratandr. honesta (in N ab alt. m. in marg. add. = vel honestatis) natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi