Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

102 haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putareputare edd. putari ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint,sunt R fiat ad unum tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis. At habetur! Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere?ad nos pertinere post mortem A haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est.
103 quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. et sustul. P. Man. et Lamb. Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico— nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi