Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

11 Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest.
11 Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere?
12 quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum. suspectum subiectum R itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est—est autem dictum non parum saepe—, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit h(donh/ Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt?voluerint BE quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit,philosophus qui futurus sit A (cf. Iw. Mue. II p. 10 sq.); qui futurus sit philosophus BE scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagispagis cod. 1 Eliens. Davisii, Turneb. adversar. IV8; plagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi