Kitap 2
80
Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,esse om. R magna laude dignum esse BE quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quidsed quid N2V sed quod ABERN1 disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
80
At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,fuerit in amicis tuendis BE tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non satis acutus fuit. At multis se probavit.