Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

76 sit sane ista voluptas. dic in quovis conventuin quo conventu vis BE te omniate omnia etiam A facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omniaomnia te A et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tuatui BE causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?putas N1V putes eamne rationem igitur sequere,sequere AV sequare B seqre E seqre (= sequere) R seqare (a in ras.) N qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.
77 nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi