Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

61 esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates— malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collegacollega eius BE P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoveratdevoverat Mdv. devoveret et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure esset iure iure esset BE esset in re V laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrhopirro ARNV pyrro BE bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi