Kitap 2
57
Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustusiustus om. BE cf. serius ocius, velit nolit, scias nescias, ioca seria (p. 71, 6), urbani rustici (p. 67, 11) poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae,filie sue BE nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?
58
tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsiet ipsi ut BE dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam valere.