Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

53 sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua autaut A2RV,N2 (in ras); ut A1BE afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
54 an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.caepioni A cepioni R çepioni V cypioni N scipioni BE profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.
54 Non igitur de improbo, sed de add. dett. callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente,timente Lamb. timentem sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbeimprobo A facto videatur. quid est enim aliud esse versutum?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi