Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

51 Itaque, Torquate, cum diceres diceres p. 25, 21—23 clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificareretestificarere A2 testificare A1RN1 testificareris V testificari BE testificares N2 laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebatdecebat NA2 dicebat A1BER declat (= declarat?) V iisiis edd. his verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt.
52 'Oculorum', inquit Plato, Plato in Phaedro p. 250 D est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui! sui si videretur Cur V, (si videretur a man. poster. in marg. add.) N Cur tandem? an quod ita callida est, ut optime possit architectari voluptates? an quod classidas ut... voluptates Non. p. 70 Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moveamur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi