Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

34 Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iamet iam NV etiam ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante paulo ante § 33 omne enim animal ... asperneturque contraria dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * * Mdv.: 'nonnulla exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima posuissent; tum rectissime (quemadmodum ante: ergo nata est cet.) subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum no- minarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos ponit.' his omnibus, quos dixi, consequentes fines suntfines sunt etiam A bonorum, Aristippo simplex voluptas, StoicisStoicis N2 stoici consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemquereficientemque A1BERN contraria.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi