Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

20 duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum —nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modonullo modo fieri BE potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque re neque neque (om. re) BE remque R tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,appellant A1 laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratiooratio eius est BE de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum non edidicit Epicuri kuri/as do/cas, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter:
21 'Si ea, quae sunt luxuriosis efficientia voluptatum,voluptatem A2BENV liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus, add. Dav. cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi