Kitap 2
15
Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.
16
si enim idem dicit,dicat RNV quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putatputat BE putat dicat ARN dicat V adiungendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,est enim BEN qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum,equidem sum Mdv. quidem sumus ARNV sumus BE credo itemitem Ernest. idem ABER2N1V quidem N2 et fort. R1, ubi littera i scripta est super ras. (////dē), cuius in loco fuisse potest q vos, necvos AN1V nos BERN2 in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?