Kitap 1
64
nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquidquidquid BE porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi.et percipi A2 et recipi quos qui tollunt et nihil posse percipipercipi posse BE percipi (om. posse) R dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illaab eadem illa i. e. ab Epicuri ratione (v. 5); regula Abl. constituto veri a falso distinctio traditur.