Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

60 accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet,impendit BE tum superstitio, qua qui est imbutusinb. BE quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur conficiuntur cū ficiuntur A1R c_ficiuntur A2 et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.
61 ecce autem ecce autem—monstruosi Non. p. 345. alii minuti et angusti aut aut ut BE et Non. omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi,monstruosi R1 Non. monstrcosi (= monstricosi?) E monstrosi rell. codd., morosi Lamb. alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientiumsapientium R sapien- cium E sapientum (neque sapientium non beatus om. N) non beatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim negantnegant enim BE esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi