Kitap 1
43
comparandae voluptatis—quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimisdurissimis cod. Leidens. Madvigii, purissimis ABERV pravissimis (pravi in ras.) N animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda,adhibenda est BE quae et terroribuset erroribus BE cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metumetū A non sinat. qua praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.
44
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae seeae se A eas se BER he se se (he se ab alt. m. in ras) N hee se V foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.