Kitap 1
42
Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorumbonorum om. R vel ultimum vel extremumsummum vel ultimum vel extremum bono- rum BE (non A)—quod Graeci te/los nominant—, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referunturres referuntur (re post res ab alt. m. superscr.) N res ferunt A1 res feruntur A2R feruntur (om. res) V res ferentur BE omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde vivere.
42
Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatemvoluptates BE efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et