Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

34 quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisticorrupisti cod. Leidens. Madvigii; corripuisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicinesiccine RN2V sic cine N1 eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque atque aut R in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at at ad A1RV id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus,intelligantur R tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?
35 quae fuerit causa, mox videro;video RV interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis iis si BE per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—Atat N2 (t in ras.), ad ABERV magnum periculum adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionisanimum adversionis R metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi