Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

3 sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam sapientia om. cod. Eliens. Davisii, P. Man. est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullusullus est BE investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatiodefetigatio A2 turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique'— non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi