Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

25 nec mihi illud dixeris: Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis. Torquatis edd. torquati ABER torquato NV Numquam hoc ita defendit Epicurus neque MetrodorusMetrodorus P. Man. vero tu aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista fortasse legendum qui et saperet aliquid et ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei,epicuri BE, R (Ep.), N sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda.
26 Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior— est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur —aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi