Thesauros Edebiyat Felsefe de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

20 nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficereefficere ornatum BE non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometricageometrica J. F. Gronovius; geometricam ABERN geometriam V discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.
21 ita, quae mutat, ea corrumpit, mutat ea corrumpit corrumpit mutat ea BE quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae ei)/dwla idola AR ydola BENV nominant, quorum incursioneincursione E incursionem (etiam A) non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam a)peiri/an apirian ABERV apiriam N (pi ex corr.) vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.quottidie BE quotidie NV quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi