Thesauros Edebiyat Felsefe Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 6

46 nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, † intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium: quis hunc non putet confiteri sibi quaesito opus esse? cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem?
47 etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia: quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives futurus. meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte—est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica—, de me silebo, de re loquar.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi