Thesauros Edebiyat Felsefe Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum

Paradoxa stoicorum ad M. Brutum Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

16 nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi; non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit. C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.
17 nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia. cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. quid enim ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? mortemne mihi minitaris,
1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi