102
Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui eranterunt A1V1B1 ea quae paulo ante dixi notissima. licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: 'nihil igitur cernis,cernes A1V1 -nas B 1 nihil audis, nihil tibi est perspicuum'. Explicavi cf. p. 75, 25 ss. paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'.m. VB2 men vel man B1 Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) — sed scriptum est ita:——