Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
94 'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim cf. testim. ut agitatoragitatur A1V1B1 callidus priusquam ad finem veniam equos sustinebo, eoque cf. Cic. Att. 13, 21, 3 (vide testimonia) magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.' Si habes quod liqueat neque respondes,respondes F2 -de AVB superbe; si non habes, ne tu quidem percipis.percipis Mc persipis A1VB perspicis A3 si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in add. Bai. inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi