Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
93 'At vitiosi sunt soritae.' Frangitefrangite A 1V sa- B 1 a- A2B2 igitur eos si potestis, ne molesti sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur h(suxa/zein esicaziin AV esycha- B). 'Per me vel stertas licet' quo usque pertineat Carneadis oratio dubium inquit Carneades 'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: 'quoquod AVB1 in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30 quo non possit accedere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi