Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
78 Haec est una contentio quae adhuc permanserit. nam ss. cf. p. 59, 28 ss. illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari'; quod a Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.
78 Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut cf. p. 60, 20 si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
79 Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis. cf. p. 36, 24 ss. quod ne id id ita Mue. facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea diximus? 'Maneant illa omnia; †laceratlecerat B laceratur Mdv. apud Ha. p. 854 lacera est Ha. laborat Ern. iaceat dett. Mdv. em. 175 iacet (sed manent) Reid ista causa; veracis add. Reitz. (ante veracis Or.) et adversarium loqui statuit suos esse sensus dicit Epicurus'. Igitur semper auctorem habes, etet om. V eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittitdemittit Asc. dim- AVB2 -ite B1 cf. p. 77, 18 nat. eor. 1, 70 Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi