63
Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. tantum enim te non del. Ald. modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contionecontentione B quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso cave ne te terreat. de causa autem ipsa malimipsam A1V1B1 quidemequidem Lbm. te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia destitisse.'
64
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius ab huius Reid. modi quadam oratione sum exorsus.
64
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut docti hominishomines V1B1 et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondereresponderi dett. Dav. posse diffiderem; auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non, minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.