62
sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionemadsessione V1 ass- B 2 -nem V2 adsedsione B1; ads. ... actionem (rationem A2) Om. A1 rerum sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), cf. Catil. 1, 10 Att. 1, 14, 5 epist. 5, 5, 2 negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'
63
Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec mirum; nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.