Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
61 Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque in exitu Hortensi dialogi nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequeresequare B 1 quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?omnibus V2 et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na- tura ademeratadimerat A1V1 adhim- B1 sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendumaddespiciendum V1 ades- A1B1 adas- A2B2 reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti ut nos commovere nequeamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi