Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
53 'At enim ipse cf. p. 50, 29 sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa ** nihil interesset, add. V2; perspicus et inania n. i.? aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremusproferremus Ven. -fere- AVBc -fera- Bp vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi