Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
49 Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur: soritas hoc vocant, quiquia dett. Lb. acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus. sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi