Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
40 Nunc ea videamus quae contra ab his disputari solent. sed prius potestis protestis oportebit vel opus erit Ha. oportet vos Mue. opus est vel oportet St. totius eorum rationisrationes V1B1 quasi fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et et ac B1 conprendi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineantconteeant A1B1 omnem hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, non possenon1 om. A1V; non omnes posse A2B eorum alia percipi alia non percipi; nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: 'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et quod falsum est id percipi non potest, quod autem verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi falsum etiam possit videri'; et quae visa sintsunt rom. Ven. eius modi ut in is nihil intersit, non possepotest Ald. accidere ut eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum igitur est visum quod percipi possit'.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi