Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
17 Sed, quod nos facere nunc ingredinur,inegredimur A1V1B1 aggr- V2 ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationemuerum A 1VB disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam kata/lhmyin illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quodaliquid F2 -quod AVB conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius e)nargei/a| enargia Budaeus in Crat. senergea A1V1B1 — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiamevid. cf. Quint. inst. 6, 2, 32 nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, necne dett. rom. Ven. hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.censebant V2 censerant A1V1B1 censuerant A2B2 Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
18 Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi