Thesauros Edebiyat Felsefe Lucullus

Lucullus

Lucullus Cicero, Marcus Tullius
15 Quod cf. p. 64, 6–9 si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn exortusexortus dett. Rom. exorsus AVB est ut add. dett. Ven. 2 (post tum V2) in optuma re publica Tib.tib. A2B2 tib; B1 tibi A1V Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse. Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus estest dett. Rom. esset AVB ea dissimulatione quam Graeci ei)rwnei/an vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, p. fannius B2. cf. de orat. 2, 270 Brut. 299 idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi