139
Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eolabor eo Gr. labore A1B1 -ro A2B2 ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar — cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur — sed si eumsi eum Pl. sicut A 1B1 si A2NB2 ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitasveritas dett. Ven. et gravitasgravitas Pl. grauis ANB2 B 1 et recta ratio mihi obversetur: 'tune,tune Reid (tun' Gul.) tum AB tu Ven. 2 cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'