122
Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris,latent i. o. Varro magnis (magis codd.) obscurata et c. tenebris Mart. Cap. 5, 517 crassis ... tenebris poetae? ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detectadetecta dett. Rom. deiecta AB mutentur. sed ecquidecquid Ven. haec quid AB nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sitsit A2N sint A 1B et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.