Thesauros Edebiyat Felsefe Academica

Academica

Academica Cicero, Marcus Tullius

Kitap 1

27 Sed subiectam putantputant x -at *d -abant *g omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effectaefficat Turn. sint, quae tota omnia accipere possitpossit x -sunt *g -sint *dn omnibusque modis mutarimutari s? Dav. -re *g*d atque ex omni parte eoqueeque *g eamque Chr. etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.
28 et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroqueintroque p in utroque w versetur, et materiam ipsam totamtotam ipsam *g penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus inin del. Dav. omni natura cohaerentecohaerente *gp m x cohercente *d et continuata cum omnibus suis partibus unumunum om. *d effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiaemat. par *g sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi