Kitap 1
15
Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibusomnibus *d omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque dede1 om. *d bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.
16
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copiosequeque om. px sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris,pr. se m; praestarem p 1 (ceteris in ras.) quod illi quae nesciant scire se putent,putent *dn -ant *g ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem sese rem *g arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominisomnis *d. cf. Plato apol. 23 A Lact. ira 1, 6 s. epit. 35, 5 sapientia, non arbitrari sesese gf scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantumtantum Dav. ad Lact. epit. 37 tam *g*d tamen vel tum s in virtute laudanda et in hominibushom. omnibus *d o. h. s ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.