Thesauros Edebiyat Felsefe De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

8 Non. 430Msq. Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare. Non. 174M eosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. Non. 293M quod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint. Non. 519M nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum. Prisc. GL 3.76K Non enim facile valenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum. Non. 469M Cui quidem utinam vere fideliter †abundiente auguraverim.
9 August. C.D. 2.14ext. Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates!
10 August. C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi