Thesauros Edebiyat Felsefe De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

6 Non. 24M Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est. Non. 423M Horum †in severitatem dicitur inhorruisse primum civitas. Non. 499M Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. Non. 5M Ita magnam habet vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. Non. 306M Atque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. Non. 23M Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.
7 Non. 24M Nolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum. Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam. Fides enim nomen ipsum mihi videtur habere, cum fit, quod dicitur. Non. 194M In cive excelso atque homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem †meam esse levitatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi