Thesauros Edebiyat Felsefe De Republica

De Republica

De Republica Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

54 Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augurales, itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legibus; et quod proditum memoriae est, xviros, qui leges scripserint, sine provocatione creatos, satis ostenderit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse; Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur; neque vero leges Porciae, quae tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt novi.
55 Itaque Publicola lege illa de provocatione perlata statim securis de fascibus demi iussit postridieque sibi collegam Sp. Lucretium subrogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores transire iussit instituitque primus, ut singulis consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne plura insignia essent inperii in libero populo quam in regno fuissent. Haud mediocris hic, ut ego quidem intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data facilius tenuit auctoritatem principum. Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi