Kitap 1
59
Tum Laelius: Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent. Tum Scipio: Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus tui. Cuius, inquit ille, sensus? S. Si quando, si forte, tibi visus es irasci alicui. L. Ego vero saepius, quam vellem. S. Quid? tum, cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui? L. Non mehercule, inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus essem.' Optime, inquit Scipio.