Thesauros Edebiyat Felsefe De Vita Beata

De Vita Beata

De Vita Beata Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 7

24.1 Errat, si quis existimat facilem rem esse donare ; plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu spargitur. Hunc promereor, illi reddo ; huic succurro, huius misereor ; illum instruo dignum quem non deducat paupertas nec occupatum teneat ; quibusdam non dabo, quamvis desit, quia, etiam si dedero, erit defuturum ; quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. Non possum in hac re esse neglegens ; numquam magis nomina facio quam cum dono.
24.2 " Quid ? tu," inquis, " recepturus donas ? " Immo non perditurus ; eo loco sit donatio, unde repeti non debeat, reddi possit. Beneficium conlocetur, quemadmodum thesaurus alte obrutus, quem non eruas, nisi fuerit necesse. Quid ? Domus ipsa divitis viri quantam habet bene faciendi materiam !
24.3 Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ? Hominibus prodesse natura me iubet. Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert ? Ubicumque homo est, ibi benefici locus est. Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi