Thesauros Edebiyat Felsefe De Vita Beata

De Vita Beata

De Vita Beata Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 7

23.3 Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem ; idem magnas opes, munus fortunae fructumque virtutis, non repudiabit nec excludet. Quid enim est quare illis bono loco invideat ? Veniant, hospitentur. Nec iactabit illas nec abscondet —alterum infruniti animi est, alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis—nec, ut dixi, eiciet illas e domo. Quid enim dicet ?
23.4 Utrumne " Inutiles estis " an " Ego uti divitiis nescio " ? Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi pauper etsi Hermes after Schultess: paup' si A. poterit esse, dives volet. Habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur.
23.5 Donabit—quid erexistis aures ? quid expeditis sinum ?—donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit eum summo consilio dignissimos eligens, ut qui meminerit tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est; habebit sinum facilem, non perforatum, ex quo multa exeant, et nihil excidat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi