Thesauros Edebiyat Felsefe De Vita Beata

De Vita Beata

De Vita Beata Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 7

16.3 Virtus ad beate vivendum sufficit ? " Perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat ? Quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito ? Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ? Sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest ? Quod arte alligati sunt alii, adstricti alii, districti quoque. Hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.
17.1 Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit : " Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis ? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi