Thesauros Edebiyat Felsefe De Vita Beata

De Vita Beata

De Vita Beata Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 7

15.4 Non das virtuti fundamentum grave, immobile, sed iubes illam in loco volubili stare ; quid autem tam volubile est, quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas ? Quomodo hic potest deo parere et quicquid evenit bono animo excipere nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur ? Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.
15.5 Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus timori sit aditus A5 : timoris ita ditus A1: timori est Gertz : timorist Hermes : timori sit Bourgery. nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ; escendere autem illo sola virtus potest. Illius gradu clivus iste frangendus est ; illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ; habebit illud in animo vetus praeceptum : deum sequere !

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi