Kitap 7
10.2
Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque et nequitiam abundare iucundis animumque ipsum genera voluptatis prava sibi sibi Haase: sed A. multa suggerere ?—in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
10.3
Haec omnia virtus discutit et aurem pervenit et voluptates aestimat, antequam admittat, nec quas probavit, magni pendit aut utique etiam admittit, nec usu earum sed temperantia laeta est. Temperantia autem cum voluptates voluptates omitted by Hermes after Reitzenstein. minuat, summi boni iniuria est. Tu voluptatem complecteris, ego compesco ; tu voluptate frueris, ego utor ; tu illam summum bonum putas, ego nec bonum ; tu omnia voluptatis causa facis, ego nihil.