Thesauros Edebiyat Felsefe De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 9

11.7 sciebam, in quam tumultuosum me contubernium natura elusisset. Totiens in vicinia mea conclamatum est ; totiens praeter limen immaturas exequias fax cereusque praecessit ; saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit; multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus capulus Basore: copulas codex Ambros. C 293: copulatas (1 added by first hand) A: copiates Madvig: speculator Gertz: others change or omit iunctas. interscidit. Mirer ad me aliquando pericula accessisse, quae circa me semper erraverint ? Magna pars hominum est, quae navigatura de tempestate non cogitat.
11.8 Numquam me in voce voce added by Gertz. bona mali pudebit auctoris. Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait : Cuivis potest accidere quod cuiquam potest. Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur ;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi